Schola nostra

tn_haus07.jpgIn schola nostra gymnasium Sieboldianum appellata linguisque dedita linguae variae discuntur. Prima aut secunda Latina aut Britannica eligitur, secunda etiam Francogallica, quae praeter Italicam Hispanicamque et tertia lingua discentibus offertur. In classibus superioribus discipuli etiam linguae Hispanicae et Japanensi studere possunt.

Minsterio culturali assenso anno scholastico MMVIII/IX ramus oeconomicus introducetur.

His temporibus circiter DCCC discipuli a circiter LX magistris docentur.

Praeter disciplinas obligatiorias discipuli inter varia curricula studiorum facultatoria eligere possunt, exempli gratia: ludum pilae volaticae, remigonem, chorum, linguae alienae colloquium, sed etiam theatrum, spectamen musicale, robotum construendum.

Aedificio recenti confecto gymnasio Sieboldiano caupona est, ubi deversores variis cibis, exempli causa prandio acetario et cena vegetaria frui possunt. Diebus disciplina postmeridiana carentibus sunt, qui discipulis pensis domesticis occupatis consulent.

In schola nostra sunt etiam instituta seminaria disciplinae Germanicae, Latinae, Britannicae, Francogallicae, historiae, studiorum socialium, exercitationis corporis (femininae).

Aedificium gymnasii Sieboldiani in circo stadii (vulgo: Rennweger Ring), media in urbe, prope circum Berolini, haud procul stationis ferroviariae principalis, tamen quieto loco, iuxta stadii hortos situm est.

Gymnasium Sieboldianum programma commutationis vivum cum Britannica, Italia, Argentina, Francogallia, rebus publicis coniunctis Americae sustentat, ut discipuli occasione se invicem cognoscendi, linguis alienis in vita cottidiana utendi, cum adulescentibus eiusdem aetatis communicandi fruantur.